- CARACALLA (M.)
- CARACALLA M.Aurel. Anton. Bassianus, Imperator post patrem Severum, Lugduninatus. Romam reversus Medicos, quod parentis mortem non accelerâssent, moriiussit, fratrem Getam, in matris sinu, occidit, Papinianum parricidium excusare nolentem sustnlit, aliosque ad 20000. peremit. Viduam Patris Iuliam uxorem duxit, in Orientem transiens Alexandriam occisorum sanguine replevit, Magis atque Astrologis in consilium adhibitis, vanus Alexandri Magni imitator. Hinc Edeslâ Carras in Mesopotamiam profecturus a quodam Centurione, Macrini, qui ei dein successit, iussu permptus est, cum equô descendisset, naturâ, imo fatô, urgente. A. C. 217. Imperii 6. aetat. 29. vel 43. iuxta Spartianum. Caracalla dictus est, a certo vestimenti genere, quod e gallia allatum Romaein usu volebat esse. Et quia aliquot German. populos devicerat, Germanici cognomen sumpsit, Parthici et Arabici etiam additurus. Unde Helvius Pertinax dicere solitus, etiam Geticum appellandum, alludendo ad Getam fratrem. Spartian. Aur. Victor. Dion, Herodian. in eius vita. Vide et Marcus Aureluis.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.